- PARASCEVE
- I.PARASCEVEdicitur in Communione Romanâ Sexta Sabbathi, seu sexta Feria ultimae hebdomadis Quadragesimae, quia, ut inquit Isidor. de Eccl. Offic. l. 1. c. 29. in eo die Cbristus mysterium erucis expevit, propter quod venerat in hunc mundum. Papias, Parasceve, sexta Sabbathi appellatur, hinc enim praeparatio dicitur, quod a Iudaeis, quae in Sabbatho sunt, eô die praeparentur etc. de cuius diei ritibus, vide Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres Hierolex. Fuit autem non nullis Parasceve apud Iudaeos, non Sabbathi solum, sed et Paschatis, cuius mentio Iohannis c. 19. v. 14. et reliquorum festorum. Unde Rabbinos passim videmus mentionem facere. Gap desc: Hebrew, h. e. parasceves festi, unicuique enim diei bono seu festo, attribuitur sua vespera προεόρτιος, parandis rebus ad festum necessariis destinata. Apud Iad Rambam, Iuchasin Iacuthi, in Thalmud, aliisque Hebraeorum scriptis, reperimus Parasceven capitis anni sive Kalendarum novarum: Parasceven Pentecostes, Parasceven Paschatis, et distinctius Parasceven primi diei boni Paschatis, et Parasceven posterioris diei boni Paschatis, h. e. ultimi diei totius sollennitatis. cum Paschatis tum Azymorum. In Mithol Kimchi fol. 221. edit Ven. legitur. ex omnibus artibus tres Artifices facere artem in Parascevis Paschatum, ad medium ipsius Parasceves, Sartores nempe, item Calceolarios et Scribas. Sed et alios artes suas diebus his praeparatoriis exercuisse, verisimile est. Nam de Cauponibus, qui tabernas et popinas exercent, Hebraeisque dicuntur Chanuanim, exstat in Iuchasin, p. 26. Atque hi mensurae implebant iam inde a Parascevis bonorum dierum, propter cessationem domus contionis, h. e. ne diebus fest is cogerentur abesse a contionibus etc. Auctor Megillath Thaanith c. 11. Magnam affinitatem habere ait, harbe sabbatoth parascevas sive cenas puras sabbatorum et harbe iom tob, parascevas dierum bonorum, i. e. magnarum sollennitatum: in quo et similibus locis, quae sunt passim obvia hereô vox idem est, quod Galli dicunt lae veille de la feste; illa videlicet vespera, quae praecedit festum diem: Graeci προεόρτιον dicunt, quâ voce usus est eleganter Philo de Vita Contempl. p. 616. cum appellet ἑβδομάδα προεόρτιον μεγάλης ἑορτῆς, alludens ad hunc morem Iudaicum, maiorum Festorum parascevas observandi. Ac proprie quidem, ut ipsa vox indicat, sola vespera Parasceve est: Quare in edicto Augusti apud Iosephum l. 16. c. 10. Parasceves Sabbati tem pus definitur ab hora nona: interim totus ille dies Veneris, cuius pars erat illa vespera, appellatur Parasceve Sabbati. Sic Iudaeis, qui Pascha suum commederunt, ineunte die 15. Parasceve Paschatis proprie fuit, vespera diei decimae quartae, quô fere tempore DOMINUS noster cruci affixus est: laxe vero accipiendo, dies ipsa decima quarta etc. Patres Latini Graecum hoc vocabulum, nonnumquam Cena pura vertunt, ut in Notis ad Festum observavit Scaliger, ubi verbô indicat, Auctorem Glossarii, cum scribit, Cena pura, προσάββατον, imitatione Gentilium sic appellâsse Iudaeorum parasceven. Sed licet pro eodem haec vocabula aliquando sumantur, in re tamen ingens discrimen fuit. Nam in ritibus Paganorum, Cena pura appellatur cena illis apponi solita, qui in casto erant, quod Graeci dicunt ἁγνεύειν vel προαγνεύειν. Erant autem, pro diversitate sacrorum ritus diversi et multiplex ciborum observatio. Sic enim Arrianus inDiffertat. Epicteti, cum qui fuscepturus erat mysteria, dicit, accessisse προηγνευκότα, i. e. postquam observâsset leges castimoniae proprias illis mysteriis, quibus initiari volebat; pars autem illius castimoniae, sive, ut Veteres loquebantur, castus, etat posita in ciborum delectu. In Hebraeorum vero ritibus, nihil eiusmodi fuit, Habuerunt sane etiam apud hos Parascevae magnarum festivitatum suas observationes, sed delectum aliquem fuisse ciborum, ultra Legem Mosaicam, quae omnes ex aeque adstringebat, neque ex Scriptura neque ex Hebraeorum scriptis discimus, sed nec ieiunia Populi Iudaici mutationes ciborum erant, verum abstinentia omnimoda a cibo et potu. Imo nec illud quidem probatu facile, Iudaeos in suis Parascevis ieiunâsse: contrarium potius constat. In Parasceve enim Paschatis, ut hoc saltem adducam, agnus Paschalis comedebatur. Hinc apud Iohannem, cum Iudaei non ingrediuntr Pilati Praetorium, ἵνα μη μιανθῶσι, ἀλλ᾿ ἵνα φάγωσι τὸ πάσχα, Ne polluantur, sed ut comedant Pascha, c. 18. v. 28. et cum corpus Domini festinanter ex oculis hominum eripitur, propter parasceven Iudaeorum c. 19. v. 42. diversis verbis eadem causa exprimitur, etc. Isaac. Casaubonus Excitat. XVI. ad Annales Eccles. Baronii §. 14. et 106. ut et paulo infra. Nec omittendum, Iudaeis fas non fuisse, diedus Parasceves Sabbati aut Festorum,iudicia capitalia exercere, aut mortuos sepelire, ut discimus ex Maimonide l. ult. Iad sect. 1. c. 11. ubi, tractans de varlis differentiis, inter iudicia Mammonoth, i. e. civilia et Animarum seu capitalia, ait inter coetera: Iudices rerum capitalium non iudicant in Parasceve Sabbathi, aut in Parasceve diet festi: quia non debet id fieri et reus occidi postridie non potest. Vide eundem ibid. §. 20. Bocharto, Parasceve Paschae, Ioannis c. 19. v. 14. idem est, quod Hebraeis Gap desc: Hebrew vel Gap desc: Hebrew quâ voce non solum parasceve vel Sabbathi vel alius festi appellatur, sed et speciatim Veneris dies, quia Sabbathi fuit Parasceve. Proinde in Beresith Rabba c. 11. dies hebdomadis sic numerantur, Prima hebdomadis, secundae, tertia, quarta, quinta, Parasceve, Sabbatum. Quod vocabulum ita obtinuit, ut etiam inter Arabes, qui Sabbathum non observabant, Veneris dies vocata sit Parasceve; uti asserit Giauchari, qui veteris Arabismi fuisse vocem addit, apud Golium p. 1151. Nam post Mahumetem, dici coepit dies algiumae seu congregationis, quia illâ die populus in Moscheas convocatur. Itaque cum Veneris dies Parasceve vocaretur tam ab Hebraeis, quam ab Arabibus, dies illa, quâ fuit Pascha, dicta est Parasceve Paschae, quomodo Dominica Paschae, vel Dominica Pentecostes dicitur, quae cum Pascha vel Pentecoste concurrit. Nam, cum alibi Parasceve, pro praeparatione sumitur, non refertur, nisi ab Sabbathum, vide Marcum c. 15. v. 42. et Lucam c. 23. v. 54. ubi non dicitur Parasceve Sabbathi, sed simplicitur Parasceve, quia Sacri Scriptores aliam Parasceven seu praeprationem non nôrunt, quam Sabbat hi; ut quâ nec ignem accendere, necparare cibum licuit. Unde Exod. c. 16. v. 5. Die sextô praeparent, quod intulerunt. Et v. 23. Requies Sabbathi sancti cras est Domino. Quod vobis pinsendum est, pinsite, et quod coquendum, coquite etc. Ne scilicet harum rerum cura quietem Sabbati interturbet. At aliis festis praeter Sabbatum lex non its fuit praecisa; iis enim servilia opra ita fuêre prohibita, ut tamen parare cibos licuerit: quod de paschalibus festis diserte legas, Exod. c. 12. v. 16. Itaque deillorum παρασκευις̔ nihil in Lege praescribitur. Sed dies, quô CHRISTUS crucifixus est, cum alibi προσάββατον et παρασκευὴ dicatur (nempe Sabbathi) a Ioanne appellatur Παρασκευὴ τοῦ Πάσχα, quia hoc habuit peculiare, quod in Paschatis sestum incidit, unde hoc illi proprium, quod a Pascha denominatur: ut Veris, vel Auctumni aequinoctium vocamus, quod in Ver aut Autumnum incidit. Vide praefatum Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. Apud Graecae Eccles. Scriptores diem hunc crucifixionis Christi vocari μεγάλην παρασκευὴν, item ἁγίαν παρασκευὴν, adnotat Cl. Suicerus in Thesauro Eccl. in illa Symbolum recitari, et Horas cum Tropariis cani solitas, addens, ex Codino et Theod. Anagnosta Eccl. 2. Vide quoque infra Polyeleus, it. Veneris dies.II.PARASCEVEnomen Virginis et Martyris, Graecis Παρασκευὴ, Latinis Venera seu Veneranda; cui a Parentibus id nomen datum, quod in Feria VI. Parasceve nata esset; cuius Festum die 14. Nov. celebrat martyrologium Roman. sed Ecclesia Graeca ad diem 26. Iulii: quod etiam sit in Melita Insul. et Catanae civitate siciliae, ubi ad littus eius Sacellum exstat. Lectiones illius habentur, in quodam antiquo Liciensis Ecclesiae Breviario, ad diem eundem. Vulgus tamen cum Deipara Genitrice hanc Virginem confundit, quod eôdem die utriusque Festum recolitur; uti legas apud Macros Fratres Hierolex.III.PARASCEVEseu Sancta parasceve, Graece Ἁγία παρασκευὴ, nomen est Aedis sacrae in oppid. Phocidis, Amphissa Veter. hodie Salona, quod Turcis permixti Graeci inhabitant, dicta, apud Iac. Sponium Itinerar. Part. 2. p. 52.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.